monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 12 > bsbClm6224.184 > sectio 35 > bsbClm6224.207 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 19
'At enim dixit idem Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit . Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum? An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit: nec ait, si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter, sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter, ita non impudenter flagito, ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum: si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat; sicut alibi aperte dicit, Nam, si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est . Hoc ergo declarat, quod et ipse commemorasti, Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini, a gratia excidistis . Illos itaque arguit, qui se iustificari in Lege credebant; non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt observabant intelligentes, et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege . Unde, velut colligis, apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostros putas voluisse maiores; sed vere, ut ego intelligo, cum Spiritum Sanctum non habere.'